Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. nam mihi haec méretrix quae hic habet, Phronesium,
  2. suom nómen omne ex pectore exmovit meo,
  3. phronesim, nam phronesis est sapientia.
  4. nam me fuisse huic fateor summum atque intumum,
  5. quod amantis multo pessimum est pecuniae;
  6. eadem postquam alium repperit qui plus daret,
  7. damnosiorem, † mihi exinde immovit loco,
  8. quem antehác odiosum sibi esse memorabat mala,
  9. Babyloniensem militem. is nunc dicitur
  10. venturus peregre; eo nunc commenta est dolum:
  11. peperisse simulat sese, ut me extrudat foras