Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. atque ut cum solo pergraecetur milite;
  2. eum esse simulat militem puero patrem.
  3. eum istí suppositum puerum opinor pessumae.
  4. mihi verba retur dare se? án me censuit
  5. celare se potesse, gravida si foret?
  6. nam ego Lemno advenio Athenas nudius tertius,
  7. legatus hinc quo cum publico imperio fui.
  8. sed haec quidem eius Astaphium est ancillula;
  9. cum ea quoque etiam mihi fuit commercium.
Astaphivm
  1. Ad fores auscultate atque adservate aedis,
  2. ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat,