Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. nam nusquam alibi si sunt, circum argentarias
  2. scorta et lenones qui sedent cottidie,
  3. ea nimia est ratio; quippe qui certo scio,
  4. ibi plus scortorum esse iam quam ponderum.
  5. quos quidem quam ád rem dicam in argentariis
  6. referre habere, nisi pro tabulis, nescio,
  7. ubi aera perscribantur usuraria:
  8. accepta dico, expensa ne qui censeat.
  9. postremo id magno in populo † mulier hominibus,
  10. re placida atque otiosa, victis hostibus:
  11. amare oportet omnes qui quod dent habent.