Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- quod † petra debeatque amans scorto suo.
- atque haec celamus nos clam magna industria,
- quom rem fidemque nosque nosmet perdimus,
- ne qui parentes neu cognati sentiant;
- quos cum celamus si faximus conscios,
- qui nostrae aetati tempestivo temperent,
- unde anteparta demus postpartoribus,
- faxim lenonum et scortorum † plus est
- et minus damnosorum hominum quam nunc sunt siet.
- nam nunc lenonum et scortorum plus est fere,
- quam olim muscarum est cum caletur maxime.