Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis.
Ast.
  1. Amator similest oppidi hostilis.
Din.
  1. Quo argumento est?
Ast.
  1. Quam primum expugnari potis est, tam id optimum est amicae.
Din.
  1. Ego fateor, sed longe aliter est amicus atque amator:
  2. certe hercle quam veterrimus, tam homini optimust amicus.
Ast.
  1. Si vivit.
Din.
  1. Non hercle occidi, sunt mi etiam fundi et aedis.
Ast.
  1. Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas?
  2. i intro, haud alienus tu quidem es; nam ecastor neminem hodie