Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Rationem dicam:
- quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet.
- tu a nobis sapiens nihil habes, nos nequam abs ted habemus.
- O Ástaphium, haud istoc modo solita es me ante appellare,
- sed blande, cum illuc, quod apud vos nunc est, apud me habebam.
- Dum vivit, hominem noveris: ubi mortuost, quiescat.
- te dum vivebas noveram.
- An me mortuom arbitrare?
- Qui potis est, amabo, planius? qui antehac amator summus
- habitu'shabitus es , nunc ad amicam venis querimoniam deferre.
- Vestra hercle factum iniuria, quae properavistis olim: