Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. mage amat corde atque animo suo, si quidem habes fundum atque aedis.
Din.
  1. In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes,
  2. facta atque corda in felle sunt sita atque acerbo aceto:
  3. eo dicta lingua dulcia datis, córde amara facitis.
Ast.
  1. Amantes si qui non danunt, † non didici fabulari.
  2. non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari,
  3. sed istós qui cum geniis suis belligerant parcipromi.
Din.
  1. Mala es atque eadem quae soles inlecebra.
Ast.
  1. Vt exspectatus
  2. peregre advenisti, quam, obsecro, cupiebat te era videre.
D.
  1. Quid tandem?