Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani.
- Vtrosque pergnovi probe.
- Em istoc pol tu otiosu'sotiosus es ,
- cum et illíc et hic pervorsus es. sed utriscum rem esse mavis?
- Procaciores estis vos, sed illí periuriores;
- illis perit quidquid datur, neque ipsís apparet quicquam:
- vos saltem si quid quaeritis, ecbibitis et comestis.
- postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae.
- Male quae in nos vis, ea omnia tibi dicis, Diniarche,
- et nostram et illorum vicem.
- Qui istuc?