Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem.
Ast.
  1. An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege
  2. habere posse postulas, quin otiosus fias?
Din.
  1. Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris;
  2. nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit.
Ast.
  1. Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes:
  2. ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos.
Din.
  1. Male vertit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim
  2. volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos.
Ast.
  1. Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes
  2. habituru'shabiturus es , quí arari solent, ad pueros ire meliust.