Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quid iam, amabo?
Din.
  1. Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse;
  2. nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix.
  3. sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? novos amator?
Ast.
  1. Nimis otiosum te arbitror hominem esse.
Din.
  1. Qui arbitrare?
Ast.
  1. Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas.
Din.
  1. Vos mihi dedistis otium.
Ast.
  1. Qui, amabo?
Din.
  1. Ego expedibo.
  2. rem perdidi apud vos, vos meum negotium abstulistis.