Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. mihi latitabat?
Charm.
  1. Si appellasses, respondisset, nomine.
  2. sed ipse ubi est?
S.
  1. Pol illúm reliqui ad Rhadamantem in Cecropia insula.†
Ch.
  1. Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet ubi sim, quaeritem?
  2. sed nil disconducit huic rei. quid ais? quid hoc quod te rogo?
  3. quos locos adiisti?
Syc.
  1. Nimium mirimodis mirabiles.
Charm.
  1. Lubet audire, nisi molestumst.
Syc.
  1. Quin discupio dicere.
  2. omnium prímum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus.
Ch.
  1. Eho an etiam Arabiast in Ponto?
S.
  1. Est: non illa ubi tus gignitur,
  2. sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea.
Charm.
  1. Nimium graphicum hunc nugatorem. sed ego sum insipientior,
  2. qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat;