Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. nisi quia lubet experiri, quo evasurust denique.
  2. sed quid ais? quo inde isti porro?
Syc.
  1. Si animum advortes, eloquar.
  2. ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis.
Ch.
  1. Sub solio Iovis?
S.
  1. Ita dico.
Ch.
  1. E caelo?
S.
  1. Atque e medio quidem.
Ch.
  1. Eho an etiam ín caelum escendisti?
S.
  1. Immo horiola advecti sumus,
  2. usque aqua advorsa per amnem.
Charm.
  1. Eho an tu etiam vidisti Iovem?
Syc.
  1. Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum.
  2. deinde porro—
Charm.
  1. Deinde porro nolo quicquam praedices.
Syc.
  1. Sed—