Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Non est.
- Callimarchus?
- Nil agis.
- neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi.
- At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris
- dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas.
- quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus.
- Ad hoc exemplum est—
- An Chares? an Charmides?
- Enim Charmides.
- em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi:
- ---
- Te potius bene dicere aequomst homini amico, quam male.
- Satin inter labra atque dentes latuit vir minimi preti?
- Ne male loquere apsenti amico.
- Quíd ergo ille ignavissumus