Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Huíc ego die nomén Trinummo fáciam: nam ego operám meam
- tribus nummis hodie locavi ad artis nugatorias.
- advenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia,
- quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpavi meis.
- viden egestas quid negoti dat homini misero mali,
- quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas
- dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio
- neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio.
- Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit.
- Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit.
- Ille qui mé conduxit, ubi conduxit, abduxit domum,
- quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius,
- quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius,
- eo conductor melius de me nugas conciliaverit.
- ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit.
- ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo.
- nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere,
- dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat.
- Quam magis spécto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt,