Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius.
  2. loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat.
  3. credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca.
  4. magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo.
Syc.
  1. Has regiones demonstravit mi ille conductor meus;
  2. apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae.
  3. fores pultabo.
Charm.
  1. Ad nostras aedis hic quidem habet rectam viam.
  2. hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias.
Syc.
  1. Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his fóribus tutelam gerit?
Ch.
  1. Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas pultas?
S.
  1. Heus senex,
  2. census cum sum, iuratori recte rationem dedi.
  3. ---
  4. Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus
  5. ubi habitet, et item alterum ád istanc capitis albitudinem:
  6. Calliclem aiebat vocari qui has dedit mi epistulas.
Charm.
  1. Meum gnatum hic quidem Lesbonicum quaerit et amicum meum,
  2. cuí ego liberosque bonaque commendavi, Calliclem.