Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- nam te ómnes saevomqué severumque atque ávidis moribus cómmemorant,
- spurcíficum, immanem, intólerandum, vesánum: contra opera éxpertus,
- nam pól placido te et clémenti meo usqué modo, ut volui, usús sum in alto.
- atque hánc tuam gloriam iam ánte auribus accéperam, et nobilest ápud homines,
- paupéribus te parcére solitum, dités damnare atqué domare.
- abi, laúdo, scis ordíne, ut aequomst, tractáre homines; hoc dís dignumst.
- semper mendicis modesti sint.
- fidús fuisti: infidum ésse iterant; nam apsqué foret te, sat scío in alto
- distráxissent disqué tulissent satellítes tui me miserúm foede
- bonaque ómnia mea item uná mecum passím caeruleos pér campos:
- ita iám quasi canes, haud sécus, circum stabánt navem turbinés venti,
- imbrés fluctusque atqué procellae infénsae frangere málum,
- ruere ántemnas, scindére vela, ni túa pax propitia fóret praesto.
- apage á me sis, dehinc iám certumst otió dare me; satis pártum habeo
- quibus aérumnis delúctavi, filió dum divitiás quaero.
- sed quís hic est, qui in plateam íngreditur
- cum nóvo ornatu speciéque simul?
- pol quámquam domi cupio, ópperiar,
- quam hic rém agat animum advortam.