Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- lepida est illa caúsa, ut commemoravi, dicere
- apud pórtitores esse inspectas. denique
- diei tempus non vides? quid illúm putas,
- natura illa atque ingenio? iam dudum ebriust.
- quidvis probare poterit; tum, quod maxumumst,
- adferre, non petere hinc se dicet.
- Iam sat est.
- Ego sycophantam iam conduco de foro
- epistulasque iam consignabo duas,
- eumque húc ad adulescentem meditatum probe
- mittam.
- Eo ego igitur intro ad officium meum.
- tu istuc age.—
- Actum reddam nugacissume.—
- Salsípotenti et mulsípotenti Iovis frátri et Nerei Néptuno
- laetús lubens laudes ágo et grates gratiásque habeo et fluctibus salsis,
- quos pénes mei fuit saepé potestas, bonis meís quid foret et meaé vitae,
- quom suís med ex locis ín patriam suavíssumam reducem fáciunt.
- atque égo, Neptune, tibi ánte alios deos grátias ago atque habeó summas;