Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. ne admittam culpam, ego meo sum promus pectori:
  2. suspicio est in pectore alieno sita.
  3. nam nunc ego si te surrupuisse suspicer
  4. Iovi coronam de capite ex Capitolio,
  5. qui in columine astat summo: si id non feceris
  6. atque id tamen mihi lubeat suspicarier,
  7. qui tu id prohibere me potes ne suspicer?
  8. sed istúc negoti cupio scire quid siet.
Meg.
  1. Haben tu amicum aut familiarem quempiam,
  2. quoi pectus sapiat?
Cal.
  1. Edepol haud dicam dolo:
  2. sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor,
  3. sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere,
  4. ad amici partem an ad inimici pervenant;
  5. sed tu ex amicis mi es certis certissimus.
  6. si quid scis me fecisse inscite aut improbe,
  7. †si id me non accusas, tute ipse obiurgandus es.
Meg.
  1. Scio;
  2. et, si alia huc causa ad te adveni, aequom postulas.