Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Expecto si quid dicas.
- Primumdum omnium,
- male dictitatur tibi volgo in sermonibus:
- turpilucricupidum te vocant cives tui;
- tum autem sunt alii, qui te volturium vocant:
- hostisne an civis comedis, parvi pendere.
- haec cum audio in te dici, discrucior miser.
- Est atque non est mi in manu, Megaronides:
- quin dicant, non est; merito ut ne dicant, id est.
- Fuitne híc tibi amicus Charmides?
- Est et fuit.
- id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo.
- nam postquam hic eius rem confregit filius
- videtque ípse ad paupertatem protractum esse se
- suamque filiam esse adultam virginem,
- simul eius matrem suamque uxorem mortuam,
- quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam,
- mihi conmendavit virginem gnatam suam
- et rem suam omnem et illúm corruptum filium.