Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Quid venis?
- Malis te ut verbis multis multum obiurigem.
- Men?
- Numquis est hic alius praeter me atque te?
- Nemost.
- Quid tu igitur rogitas, tene obiurigem?
- nisi tu me mihimet censes dicturum male.
- nam si in te aegrotant artes antiquae tuae,
- sin immutare vis ingenium moribus
- aut si demutant mores ingenium tuom
- neque eos antiquos servas, ast captas novos
- omnibus amicis morbum tu incuties gravem,
- ut te videre audireque aegroti sient.
- Qui in mentem venit tibi istaec dicta dicere?
- Quia omnís bonos bonasque adcurare addecet,
- suspicionem et culpam ut ab se segregent.
- Non potest utrumque fieri.
- Quapropter?
- Rogas?