Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. illum quem habuit perdidit, alium post fecit novom.†
  2. iam si opsignatas non feret, dici hoc potest,
  3. apud pórtitorem eas resignatas sibi
  4. inspectasque esse. in huius modi negotio
  5. diem sermone terere segnities merast:
  6. quam vis sermones possunt longi texier.
  7. abi ad thensaurum iam confestim clanculum,
  8. servos ancillas amove. atque audin?
Call.
  1. Quid est?
Meg.
  1. Vxorem quoque eampse hanc rem uti celes face,
  2. nam pol tacere numquam quicquamst quod queat.
  3. quid nunc stas? quin tu hinc amoves et te moves?
  4. aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est,
  5. continuo operíto denuo; sed clanculum,
  6. sicut praecepi; cunctos exturba aedibus.
Call.
  1. Ita faciam.
Meg.
  1. At énim nimis lóngo sermone utimur,
  2. diem conficimus quod iam properatost opus.
  3. nihil est de signo quod vereare; me vide: