Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Seque aurum ferre virgini dotem a patre
  2. dicat patremque id iussisse aurum tibi dare.
  3. tenes iam?
Call.
  1. Propemodo, atque ausculto perlubens.
Meg.
  1. Tum tú igitur demum adulescenti aurum dabis,
  2. ubi erit locata virgo in matrimonium.
Call.
  1. Scite hercle sane.
Meg.
  1. Hoc, ubi thensaurum effoderis,
  2. suspicionem ab adulescente amoveris:
  3. censebit aurum esse a patre allatum tibi,
  4. tu de thensauro sumes.
Call.
  1. Satis scite et probe;
  2. quamquam hoc me aetatis sycophantari pudet.
  3. sed epistulas quando opsignatas adferet,
  4. sed quom opsignatas attulerit epistulas
  5. nonne arbitraris eum adulescentem anuli
  6. paterni signum novisse?
Meg.
  1. Etiam tu taces?
  2. sescentae ad eam rem causae possunt conligi: