Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Plus quam ego volo.
- Bene hercle est illam tibi valere et vivere.
- Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est.
- Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem.
- Eho tu, tua uxor quid agit?
- Immortalis est,
- vivit victuraque est.
- Bene hercle nuntias,
- deosque óro ut vitae tuae superstes suppetat.
- Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim.
- Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam?
- faxo haud tantillum dederis verborum mihi.
- Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris.
- Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris.
- Habeas ut nanctu'snanctus es : nota mala res optumast.
- nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam.
- Edepol proinde ut diu vivitur, bene vivitur.
- sed hoc ánimum advorte atque aufer ridicularia;
- nam ego dedita opera huc ad te advenio.