Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- ita vincunt illud conducibile gratiae,
- quae in rebus multis opstant odiosaeque sunt
- remoramque faciunt rei privatae et publicae.
- Larem corona nostrum decorari volo.
- uxor, venerare ut nobis haec habitatio
- bona fausta felix fortunataque evenat—
- teque ut quam primum possim videam emortuam.
- Hic ille ést, senecta aetate qui factust puer,
- qui admisit in se culpam castigabilem.
- adgrediar hominem.
- Quoia hic vox prope me sonat?
- Tui benevolentis, sí ita es ut ego te volo,
- sin aliter es, inimici atque irati tibi.
- O amice, salve, átque aequalis. ut vales,
- Megaronides?
- Et tu edepol salve, Callicles.
- Valen? valuistin?
- Valeo, et valui rectius.
- Quid tua agit uxor? ut valet?