Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Nempe dé tuo?
Lys.
  1. De meo: nam quod tuomst meumst, ómne meumst autem tuom.
Phil.
  1. Quid is? egetne?
Lys.
  1. Eget.
Phil.
  1. Habuitne rem?
Lys.
  1. Habuit.
Phil.
  1. Quí eam perdidit?
  2. publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis?
  3. mercaturan, an venales habuit ubi rem perdidit?
L.
  1. Nihil istorum.
P.
  1. Quid igitur?
L.
  1. Per comitatem edepol, pater;
  2. praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit.
Phil.
  1. Edepol hominem praemandatum ferme familiariter,
  2. qui quidem núsquam per virtutem rem confregit, atque eget;
  3. nil moror eum tíbi esse amicum cum eius modi virtutibus.