Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum
- neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri
- neu tibi aegritudinem, pater, párerem, parsi sedulo:
- sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia.
- Quid exprobras? bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi;
- mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxime.
- is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae;
- qui ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae:
- qui ipsus se contemnit, in eost indoles industriae.
- bene facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant.
- Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst quam volo
- ego me abs te exorare.
- Quid id est? dare iam veniam gestio.
- Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo,
- minus qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater,
- bene volo ego illi facere, si tu non nevis.