Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Quia sine omni malitiast, tolerare eius égestatem volo.
Phil.
  1. De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat;
  2. nam et illud quod dat perdit ét illi prodit vitam ad miseriam.
  3. non eo haec díco, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens:
  4. sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi,
  5. ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat.
Lys.
  1. Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet.
Phil.
  1. Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris.
Lys.
  1. Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua
  2. multa bóna bene parta habemus, bene si amico feceris
  3. ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris.
Phil.
  1. De magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus?
Lys.
  1. Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari solet?
  2. “quod habes né habeas et illúc quod non habes habeas, malum,
  3. quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.”
Phil.
  1. Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi,