Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- quae ego tíbi praecipio, ea fácito.
- nihil égo istos moror faeceós mores, turbidós, quibus boni dedécorant se.
- haec tíbi si mea imperiá capesses, multá bona in pectore cónsident.
- Sémper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia
- tuis servivi servitutem imperiis et praeceptis, pater.
- pro ingenio ego me liberum esse ratus sum, pro imperio tuo
- meum animum tibi servitutem servire aequom censui.
- Quí homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo,
- utrum itane esse mavelit ut eum animus aequom censeat,
- an ita potius ut parentes eum esse et cognati velint:
- si animus hominem pepulit, actumst: animo servit, non sibi;
- si ipse animum pepulit, dum vivit victor victorum cluet.
- tu si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas.
- nimio satiust, ut opust té ita ésse, quam ut animo lubet:
- qui animum vincunt, quam quos animus, semper probiores cluent.
- Istaec ego mi semper habui aetati integumentum meae;