Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Quid ego cesso hos conloqui?
- sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui.
- Vah.
- Quid est?
- Oblitus intus dudum tibi sum dicere:
- modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam,
- nimis pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum
- meo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo;
- quem ego nec qui esset noram, neque eum ante usquam conspexi prius.
- sed quid rides?
- Meo adlegatu venit, quasi qui aurum mihi
- ferret aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filius
- tuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet
- neu qui rem ipsam posset intellegere, et thensaurum tuom
- me esse penes, atque eum a me lege populi patrium posceret.
- Scite edepol.