Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. is mihi dixit, suom erum peregre huc advenisse Charmidem.
  2. nunc mi is propere conveniundust, ut quae cum eius filio
  3. egi, ei rei fundus pater sit potior. eo quantum potest.
  4. sed fores haé sonitu suo míhi moram obiciunt incommode.
Charmides
  1. Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror,
  2. quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;
  3. nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret.
Callicles
  1. Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter,
  2. non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror.
  3. nam beneficium, homini proprium quod datur, † prosumpserit,
  4. quod datum utendumst, id repetundi copiast quando velit.
Charm.
  1. Est ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis,
  2. eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam.
Call.
  1. Lysiteli quidem Philtonis filio.
Lys.
  1. Enim me nominat.
Charm.
  1. Familiam optumam occupavit.