Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Megaronides communis hoc meus et tuos
  2. benevolens commentust.
Charm.
  1. Quin conlaudo consilium et probo.
Lys.
  1. Quid ego ineptus, dum sermonem vereor interrumpere,
  2. solus sto nec quod conatus sum agere ago? hominis conloquar.
Ch.
  1. Quis hic est, qui huc ad nos incedit?
L.
  1. Charmidem socerum suom
  2. Lysiteles salutat.
Charm.
  1. Di dent tibi, Lysiteles, quae velis.
Call.
  1. Non ego sum salute dignus?
Lys.
  1. Immo salve, Callicles;
  2. hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost.
Call.
  1. Deos volo consilia vostra vobis recte vortere.
Charm.
  1. Filiam meam tíbi desponsam esse audio.
Lys.
  1. Nisi tu nevis.
Ch.
  1. Immo haud nolo.