Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. solutumst portitori iam portorium:
  2. nihil est morae. i, i, ambula, actutum redi.
Stas.
  1. Illic sum atque hic sum.
Call.
  1. Sequere tu hac me intro.—
Charm.
  1. Sequor.—
Stas.
  1. Hic meo ero amicus solus firmus restitit,
  2. neque demutavit animum de firma fide,
  3. quamquam labores multos
  4. sed hic unus, ut ego suspicor, servat fidem.
  5. † ob rem laborem eum ego cepisse censeo.—
Lysiteles
  1. Hic homóst omnium hominum praécipuos,
  2. voluptátibus gaudiisque ántepotens:
  3. ita cómmoda quae cupio éveniunt,
  4. quod ago ádsequitur, subest, súbsequitur,
  5. ita gaúdiis gaudium súppeditat.
  6. módo me Stasimus Lesbonici servos convenit domi;