Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum?
  2. non enim tu híc quidem occupabis omnis quaestus quos voles:
  3. et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas.
  4. vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus,
  5. vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras.
Gr.
  1. Quid, tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem?
Tr.
  1. Scelus,
  2. nullus est.
Grip.
  1. Immo est profecto; ego, qui sum piscator, scio;
  2. verum raro capitur, nullus minus saepe ad terram venit.
Trach.
  1. Nil agis, dare verba speras mihi te posse, furcifer.
Gr.
  1. Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli;
  2. sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri.
Trach.
  1. Scio.
  2. tu hercle, opino, in vidulum te bis convertes, nisi caves: