Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo.
Grip.
  1. Quod scelus hodie hoc inveni.
Trach.
  1. Verba facimus, it dies.
  2. vide sis, cuius arbitratu nos vis facere.
Grip.
  1. Viduli
  2. arbitratu. --- ita enim vero.
Trach.
  1. Stultus es.
Grip.
  1. Salve, Thales.
Trach.
  1. Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum,
  2. quoius haec res arbitratu fiat.
Grip.
  1. Quaeso, sanus es?
Trach.
  1. Elleborosus sum.
Grip.
  1. At ego cerritus, hunc non amittam tamen.
Trach.
  1. Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo;
  2. iam ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet,