Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- in mari inventust communi.
- Esne impudenter impudens?
- nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint.
- quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient,
- nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,
- dicant, in mari communi captos.
- Quid ais, impudens?
- ausu'sausus es etiam comparare vidulum cum piscibus?
- eadem tandem res videtur?
- In manu non est mea:
- ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho.
- meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst.
- Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti.
- Philosophe.
- Sed tu enumquam piscatorem vidisti, venefice,