Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. tamen surripiuntur, quippe qui quem illorum observet falsust;
  2. fur facile qui observat videt: custos qui fur sit nescit.
  3. sed duce me ad illam ubi est.
Amp.
  1. I sane in Veneris fanum huc intro,
  2. sedentem flentemque opprimes.
Trach.
  1. Vt iam istuc mihi molestumst.
  2. sed quid flet?
Amp.
  1. Ego dicam tibi: hoc sése excruciat animi,
  2. quia leno ademit cistulam ei, quam habebat ubique habebat
  3. qui suos parentis noscere possét: eam veretur
  4. ne perierit.
Trach.
  1. Vbinam ea fuit cistellula?
Amp.
  1. Ibidem in navi.
  2. conclusit ipse in vidulum, ne copia esset eius,
  3. qui suos parentes nosceret.