Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. O facinus impudicum,
  2. quam liberam esse oporteat servire postulare.
Amp.
  1. Nunc eam cum navi scilicet abiisse pessum in altum.
  2. et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem.
T.
  1. Credo aliquem immersisse atque eum excepisse.
A.
  1. Id misera maestast,
  2. sibi eorum evenisse inopiam.
Trach.
  1. Iam istoc magis usus factost,
  2. ut eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi;
  3. nam multa praeter spem scio multis bona evenisse.
Amp.
  1. At ego étiam, qui speraverint spem decepisse multos.
Trach.
  1. Ergo animus aequos optimum est aerumnae condimentum.
  2. ego eo intro, nisi quid vis.—
Amp.
  1. Eas. ego quod mihi imperavit
  2. sacerdos, id faciam atque aquam hinc de proximo rogabo;