Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Novi, Neptunus ita solet, quamvis fastidiosus
  2. aedilis est: si quae improbae sunt merces, iactat omnis.
Amp.
  1. Vae capiti atque aetati tuae.
Trach.
  1. Tuo, mea Ampelisca.
  2. scivi lenonem facere hóc, quod fecit, saepe dixi;
  3. capillum promittam optimumst occipiamque hariolari.
Amp.
  1. Cavistis ergo tu atque erus ne abiret, cum scibatis.
Trach.
  1. Quid faceret?
Amp.
  1. Sí amabat, rogas, quid faceret? adservaret
  2. dies nóctesque, in custodia esset semper. verum ecastor
  3. ut multi fecit ita probe curavit Plesidippus.
Trach.
  1. Cur tu istuc dicis?
Amp.
  1. Res palam est.
Trach.
  1. Scin tu? etiam qui it lavatum
  2. in balineas, cum ibi sedulo sua vestimenta servat,