Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. ita híc sola sólis locis compotita sum.
  2. hic sáxa sunt, hic máre sonat,
  3. neque quísquam homo mihi obviám venit.
  4. ---
  5. hóc quod indúta sum, summae opes óppido,
  6. néc cibo néc loco técta quo sím scio:
  7. quaé mihist spés, qua me vívere velim?
  8. néc loci gnára sum, néc vidi aut híc fui.
  9. sáltem aliquém velim quí mihi ex hís locis
  10. aút viam aut sémitam mónstret, ita nunc