Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- hác an illác eam, incérta sum cónsili;
- néc prope usquam híc quidem cúltum agrum cónspicor.
- álgor, errór, pavor, me ómnia tenent.
- haéc parentés mei haud scítis miseri,
- me núnc miseram esse ita utí sum.
- líbera ego prognáta fui máxume, nequíquam fui.
- nunc quí minus servio, quám si servá forem náta?
- neque quícquam umquam illis prófuit qui mé sibi eduxérunt.
- Quid míhi meliust, quid mágis in remst, quam a córpore vitam ut sécludam?
- ita mále vivo atque ita míhi multae in pectóre sunt curae exánimales.