Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. si ad húnc modum est innóxiis honór apud vos?
  2. nam mé si sciam ín vos fecísse aut paréntis
  3. sceléste, minus me míserer;
  4. sed eríle scelus me sóllicitat, eiús me impietas mále habet.
  5. ís navem atque ómnia pérdidit ín mari:
  6. haéc bonorum éius sunt réliquiae; étiam quae simul
  7. vécta mecum ín scaphast, éxcidit. égo nunc sola sum.
  8. quaé mihi sí foret sálva saltém, labor
  9. lénior ésset hic mi éius opera.
  10. nunc quám spem aut opem aút consilí quid capéssam?