Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- estne hic vidulus úbi cistellam tuam inesse aiebas?
- Is est.
- Perii hercle ego miser, uti, prius quam plane aspexit, ilico
- eum esse dixit.
- Faciam ego hanc rem ex procliva planam tibi.
- cistellam isti inesse oportet caudeam ín isto vidulo.
- ibi ego dicam quidquid inerit nominatim: tu mihi
- nullum ostenderis; si falsa dicam, frustra dixero,
- vos tamen istaec, quidquid istic inerit, vobis habebitis;
- sed si erunt véra, tum opsecro te, ut mea mi reddantur.
- Placet.
- ius merum oras meo quidem animo.
- Át meo hercle iniuriam.
- quid si ista aut superstitiosa aut hariolast atque omnia,
- quidquid insit, vera dicet? anne habebit hariola?