Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. ut iubeas hunc reddere illis; ob eam si quid postulat
  2. sibi mercedis, dabitur: aliud quidquid ibi est habeat sibi.
Grip.
  1. Nunc demum istuc dicis, quoniam ius meum esse intellegis:
  2. dudum dimidiam petebas partem.
Trach.
  1. Immo etiam nunc peto.
Grip.
  1. Vidi petere miluom, etiam cum nihil auferret tamen.
Daem.
  1. Non ego te comprimere possum sine malo?
Grip.
  1. Si istic tacet,
  2. ego tacebo; si iste loquitur, sine me pro parte loqui.
Daem.
  1. Cedo modó mihi vidulum istum, Gripe.
Grip.
  1. Concedam tibi,
  2. ac, si istorum nil sit, ut mihi reddas.
Daem.
  1. Reddetur.
Grip.
  1. Tene.
Daem.
  1. Audi nunciam, Palaestra atque Ampelisca, hoc quod loquor.