Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Non feret, nisi vera dicet: nequiquam hariolabitur.
  2. solve vidulum ergo, ut quid sit verum quam primum sciam.
Grip.
  1. Hoc habet, solutust.
Daem.
  1. Aperi. video cistellam. haecinest?
Pal.
  1. Istaec est. o mei parentes, hic vos conclusos gero,
  2. huc opesque spesque vestrum cognoscendum condidi.
Grip.
  1. Tum tibi hercle deos iratos esse oportet, quisquis es,
  2. quae parentis tám in angustum tuos locum compegeris.
Daem.
  1. Gripe, accede huc; tua res agitur. tu, puella, istinc procul
  2. dicito quid insit et qua facie, memorato omnia.
  3. si hercle tantillum peccassis, quod posterius postules
  4. te ad verum convorti, nugas, mulier, magnas egeris.
Grip.
  1. Ius bonum oras.
Trach.
  1. Edepol haud te órat, nam tu iniuriu'siniurius es .
Daem.
  1. Loquere nunciam, puella. Gripe, animum advorte ac tace.