Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Omnia iterum vis memorari, scelus, ut defiat dies.
Daem.
  1. Apstine maledictis et mihi quod rogavi dilue.
Trach.
  1. Cistellam isti inesse oportet caudeam ín isto vidulo,
  2. ubi sunt signa qui parentes noscere haec possit suos,
  3. quibuscum periit parva Athenis, sicuti dixi prius.
Grip.
  1. Iuppiter te dique perdant. quid ais, vir venefice?
  2. quid, istae mutae sunt, quae pro se fabulari non queant?
Trach.
  1. Eo tacent, quia tacitast melior mulier semper quam loquens.
Grip.
  1. Tum pol tu pro portione nec vir nec mulier mihi es.
T.
  1. Quidum?
G.
  1. Quia enim neque loquens es neque tacens umquam bonus.
  2. quaeso, enumquam hodie licebit mihi loqui?
Daem.
  1. Si praeterhac
  2. unum verbum faxis hodie, ego tibi comminuam caput.
Trach.
  1. Vt id occepi diceré, senex, eam te quaeso cistulam