Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Haud iniquom dicit, Gripe, ut ostendatur vidulus.
- Immo hercle insignite inique.
- Quidum?
- Quia, si ostendero,
- continuo hunc novisse dicent scilicet.
- Scelerum caput,
- ut tute es, item omnis censes esse, periuri caput?
- Omnia istaéc ego facile patior, dúm hic hinc a me sentiat.
- At qui nunc abs te stat, verum hinc --- ibi testimonium.
- Gripe, advorte animum. tu paucis expedi, quid postulas.
- Dixi equidem, sed si parum intellexti, dicam denuo.
- hasce ambas, ut dudum dixi, ita esse oportet liberas:
- haec Athenis parva fúit virgo surpta.
- Dic mihi,
- quid id ad vidulum pertinet, servae sint istae an fuerint liberae?