Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes.
- Quid tu mihi testis? quin tu insistis fortiter?
- aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi.
- Incipere multost quam impetrare facilius.
- Sed quae illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit?
- numnam in balineis circumductust pallio?
- Facies quidem edepol Punicast.
- Guggast homo.
- servos quidem edepol veteres antiquosque habet.
- Qui scis?
- Viden homines sarcinatos consequi?
- † atque ut opinor digitos in manibus non habent.