Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quid iam?
Mil.
  1. Quia incedunt cum anulatis auribus.
Han.
  1. Adibo hosce atque áppellabo Punice.
  2. si respondebunt, Punice pergam loqui;
  3. si non, tum ad horum mores linguam vertero.
Mil.
  1. Quid ais tu? écquid commeministi Punice?
Agor.
  1. Nihil edepol. nam qui scire potui, dic mihi,
  2. qui illim sexennis perierim Carthagine?
Han.
  1. Pro di immortales, plurumi ad illum modum
  2. periere pueri liberi Carthagine.
Mil.
  1. Quid ais tu?
Agor.
  1. Quid vis?