Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- nos tu ne curassis: scimus rem omnem, quippe omnes simul
- didicimus tecum una, ut respondere possemus tibi.
- Ita profecto est. sed agite igitur, ut sciam vos scire rem,
- expedite et mihi quae vobis dudum dixi dicite.
- Itane? temptas an sciamus? non meminisse nos ratu'sratus es ,
- quo modo trecentos Philippos Collybisco vilico
- dederis, quos deferret huc ad lenonem inimicum tuom,
- isque sé ut assimularet peregrinum esse aliunde ex alio oppido?
- ubi is detulerit, tu eo quaesitum servom advenies tuom
- cum pecunia.
- Meministis memoriter, servastis me.
- Ille negabit: Milphionem quaeri censebit tuom;