Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. id duplicabit omne furtum. leno addicetur tibi.
  2. ad eam rem nos esse testis vis tibi.
Agor.
  1. Tenetis rem.
Adv.
  1. Vix quidem hercle, íta pauxilla est, digitulis primoribus.
Agor.
  1. Hoc cito et cursim est agendum. propera iam quantum potest.
Adv.
  1. Bene vale igitur. te advocatos meliust celeris ducere;
  2. tardi sumus nos.
Agor.
  1. Optime itis, pessime hercle dicitis.
  2. quin etiam deciderint vobis femina ín talos velim.
Adv.
  1. At edepol nos tibi in lumbos linguam atque oculos in solum.
Agor.
  1. Heia, hau vostrumst iracundos esse, quod dixi ioco.
Adv.
  1. Nec tuom quidem est amicis per iocum iniuste loqui.